Expositio Evangelii secundum Lucam 9.34.1
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem? Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel Judaeos esse debere. Alibi dixit: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16) .
PL 15, 1802A(第24節)「これは誰の像と銘を持っているか」。この箇所で主は、異端者やユダヤ人に答えるにあたって、我々が用心深くなければならないと教える。別の箇所では言った。「汝らは蛇のように抜け目なくあれ」(マタイ10:16)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.34.2
Quem locum plerique accipiunt, ut quia serpente suspenso, Christi crux annuntiata est, quo serpentinum nequitiae spiritalis virus aboleret, videatur astutus ita esse debere sicut Christus, simplex sicut Spiritus.
PL 15, 1802Aこの箇所を多くの者は、次のように解する。蛇が掛けられたことによってキリストの十字架が告げられ、それによって霊的な邪悪の蛇のごとき毒が除かれたのだから、〔人は〕キリストのように抜け目なく、霊のように純朴でなければならないと見える、と。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.34.3
En tibi serpentem illum qui caput semper custodiat, lethale vulnus excludat. Interrogatus a Judaeis utrum de coelo accepisset potestatem, respondit: Baptismus Joannis unde est: de coelo, an ex hominibus (Luc. XX, 4) ? ut dum illud de coelo esse negare non auderent, ipsos amentiae confutaret, qui ejus auctorem negarent esse de coelo.
PL 15, 1802B見よ、常に頭を守り、致命の傷を避ける、あの蛇である。彼はユダヤ人たちから、天から権能を受けたのかと問われて答えた。「ヨハネの洗礼はどこから来たのか。天からか、人からか」(ルカ20:4)。それは、彼らがそれが天からのものであることをあえて否定できずにいるあいだに、その創始者が天からのものであることを否む彼ら自身を、愚かさの廉で論破するためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.34.4
Postulatus didrachma quaerit de imagine; alia enim imago Dei, alia imago mundi (Matth. XVII, 23) . Unde et ille nos admonet: Sicut portavimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) .
PL 15, 1802B二ドラクマを求められたとき、彼は像について尋ねる。神の像と世界の像は別だからである(マタイ17:23)。ここから、あの使徒もまた我々に戒める。「我々があの地の者の像を帯びたように、この天の者の像をも帯びよう」(一コリント15:49)。