ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput IX 第6巻 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1671A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.9.1

1

Jubetur ergo propheta plaudere manu, et percutere pede: jubetur psallere, quia sponsi nuptias jam videbat, in quibus desponsatur Ecclesia, Christus adamatur. Et bonae nuptiae, quando Verbo anima, spiritui caro nubit.

PL 15, 1671A

それゆえ預言者は、手を打ち足を踏み鳴らすよう命じられ、讃歌を奏でるよう命じられる。すでに花婿の婚礼を見ていたからであり、その婚礼において教会は婚約し、キリストは愛される。そして、魂が言葉に、肉が霊に嫁ぐとき、それは善い婚礼である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.9.2

2

In his propheta David nuptiis ludere nos voluit, ad has invitavit, quia suos posteros copulabat; et ideo laetior quam caeteri, quasi in ipso actu nuptiarum positus, nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.

PL 15, 1671A

預言者ダビデは、これらの婚礼において我々が遊ぶことを望み、これへと招いた。自分の子孫を結びつけていたからである。それゆえ、ほかの誰よりも喜ばしく、あたかも婚礼の式そのものの只中にいるかのように、祝いの賜物の祭りへと我々を促して言う。「我々の助け手である神に喜び歌え、ヤコブの神に歓呼せよ」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.9.3

3

Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara (Psal. LXXX, 2 et 3) . Nonne actum quemdam prophetae saltantis advertis? Denique alibi: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel.

PL 15, 1671A

「詩篇を取り、太鼓を与え、琴とともに快い竪琴を取れ」(詩篇80:2、3)。あなたは、踊る預言者のある所作に気づかないか。実に、別の箇所でも言う。「イスラエルの聖なる者よ、私は竪琴をもって汝に讃歌を奏でよう」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.9.4

4

Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). Audis citharizantium voces, audis saltantium crepitus? Nuptias crede.

PL 15, 1671A

「私が汝に歌うとき、私の唇は喜び、汝が贖った私の魂もまた喜ぶ」(詩篇70:22、23)。あなたは、竪琴を奏でる者たちの声を聞くか。踊る者たちの打ち鳴らしを聞くか。婚礼を信ぜよ。