ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CXV 第5巻 第CXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1668A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.115.1

1

Rapuit igitur Ecclesia Synagogae regnum. Regnum meum Christus est: rapio illum Judaeis missum sub Lege, natum in Lege, nutritum juxta Legem: ut me qui eram sine Lege, servaret.

PL 15, 1668A

こうして教会は、会堂から天の国を奪い取った。私の国はキリストである。私は、ユダヤ人たちのもとへ律法のもとに遣わされ、律法のうちに生まれ、律法に従って養われた彼を、奪い取る。律法なき者であった私を、救うためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.115.2

2

Rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur: rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur: rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis: rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus.

PL 15, 1668A

キリストは奪われる。ある者たちには約束され、ある者たちには予定されているときに。キリストは奪われる。ある者たちのために生まれ、ある者たちを助けるときに。キリストは奪われる。ある者たちに殺され、我々に葬られるときに。待ち伏せる者たちから奪われ、眠る者たちから奪われる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.115.3

3

Habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13) . Surge igitur qui dormis; ne et tu dum dormis, Christum amittas.

PL 15, 1668B

あなたは、彼ら自身が、我々が奪ったのであり、自分たちは眠っていたと告白した箇所を知っている。「言え、彼の弟子たちが夜に来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ、と」(マタイ28:13)。ゆえに、眠っている者よ、起きよ。あなたもまた、眠っている間に、キリストを失わないためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.115.4

4

Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) . Vides mortuos esse qui dormiunt? Et ideo non invidemus aliis, sed providemus nobis; non enim mortui poterant servare viventem.

PL 15, 1668B

「眠っている者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。眠っている者が死者であることが、あなたには見えるか。それゆえ我々は、他の者たちを妬まず、自分たちのために備える。死者は、生きている者を守ることができなかったからである。