ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXLIX 第10巻 第CXLIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1841C · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.149.1

1

Quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suavia forte praesumpta sunt; aestimate jam nos complendi sermonis vela submittere, quoniam ad portum venimus: et navis quae cursu concito maria transmearit, ubi littori coeperit appropinquare, latentia cautium cursu perstringit infracto.

PL 15, 1841C

この箇所で、結びの間際にある、棘のある解釈の厳しさが、誰かをつまずかせることのないように。結びの箇所では、おそらく心地よいことが期待されていたのだから。諸君は、我々がすでに話を終えるべく帆を下ろしつつあると考えよ。港に着いたのだから。速い航行で海を渡ってきた船も、岸に近づき始めると、隠れた岩礁のあたりを、勢いを抑えた航路でかすめて進むものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.149.2

2

Ergo ne tamquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca lentandum iter quam praecipitandum arbitror; quo minus rimosa nobis patescat oratio.

PL 15, 1841D

それゆえ、あたかも怠惰な舵取りのもとにあるかのように、岸の砂州で私の言葉が動けなくならないよう〔tamquam inerti gubernatori の係りは定かでない。こう取った〕、見えない浅瀬へ進むときのように、道は急ぐよりもゆっくり進むべきだと私は考える。我々の話が裂け目だらけとなって口を開けることのないようにである。