Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.1
(Vers. 60, 64.) Et respondit mater ejus, et dixit: Non, sed vocabitur Joannes. Et responderunt ad illam: Nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Annuebant ergo patri ejus, quem vellet vocari eum.
PL 15, 1563B(第60、64節)「母は答えて言った。『いいえ、ヨハネと名づけられるのです』。人々は彼女に言った。『汝の親族に、この名で呼ばれている者はいない』。そこで人々は、その父に、その子を何と呼ばせたいかと、身振りで尋ねた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.2
Et accepit pugillares, et scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt omnes. Continuo autem resoluta est lingua ejus, et apertum est os ejus, et loquebatur benedicens Deum.
PL 15, 1563B「彼は書板を取って、書いて言った。『ヨハネというのが彼の名である』。皆は驚いた。すると直ちにその舌が解け、口が開かれて、彼は神を祝して語っていた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.3
Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putaverint; ut advertas matri non nomen alicujus displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum.
PL 15, 1563B聖なる福音書記者が、多くの人々が幼子を父の名ザカリアで呼ぶべきだと考えたことを、前もって述べるべきだと考えたのは、見事である。母は、誰か劣った者の名を嫌ったのではなく、先に天使からザカリアに告げられていた名が、聖なる霊によって〔彼女に〕注ぎ込まれていたのだと、あなたが認めるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.4
Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elizabeth didicit, quod non didicerat a marito: Joannes est, inquit, nomen ejus, hoc est, non nos ei nomen imponimus, qui jam a Deo nomen accepit.
PL 15, 1563B実際、あの口のきけない者は、息子の名を妻に伝えることができなかった。しかしエリサベトは、夫から学ばなかったことを、預言によって知った。「ヨハネというのが彼の名である」と彼女は言う。これはすなわち、我々が彼に名を付けるのではない、彼はすでに神から名を受けているのだ、ということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.5
Habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Habent hoc merita sanctorum, ut a Deo nomen accipiant. Sic Jacob Israel dicitur (Gen. XXXII, 28) , quia Deum vidit.
PL 15, 1563C彼は、我々が選んだのではなく我々が認めた、自分自身の呼び名を持っている。聖なる者たちの功績は、神から名を受けることにある。ヤコブもイスラエルと呼ばれた(創世記32:28)。神を見たからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.6
Sic Dominus noster Jesus nominatus est, antequam natus: cui non angelus, sed Pater nomen imposuit. Revelabitur enim, inquit, filius meus Jesus cum iis qui cum eo jucundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis.
PL 15, 1563C我々の主イエスもまた、生まれる前に名を付けられた。その名を付けたのは天使ではなく、父である。「私の子イエスは、彼とともに喜ぶ者たち、四百年のあいだに残された者たちとともに、現れるであろう」と父は言うからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.7
Et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus Jesus . . . et convertetur saeculum (IV Esdr. VII, 28-30) . Vides angelos, quae audierint, non quae usurpaverint, nuntiare.
PL 15, 1563C「そしてこれらの年ののち、私の子キリスト・イエスは死に……そして世は改まる」(第四エズラ7:28–30)。あなたは見る、天使たちが、自分が聞いたことを告げるのであって、自分が横取りしたことを告げるのではないことを。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.31.8
Nec mireris si nomen mulier quod non audivit, asseruit; quando Spiritus ei sanctus qui Angelo mandaverat, revelavit. Neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum.
PL 15, 1563C女が聞いたことのない名を言い張ったことに、驚くな。天使に命じていた聖なる霊が、彼女に啓示したのだからである。キリストを預言していた彼女が、主の先触れを知らずにいることもできなかった。