ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LIV 第10巻 第LIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1817B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.54.1

1

(Vers. 37.) Multis hoc iniquum videtur: sed non iniquus Dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit immolari. Est enim gladius spiritalis, ut vendas patrimonium, emas verbum, quo nuda mentis penetralia vestiuntur.

PL 15, 1817B

(第37節)多くの者にはこれが不当に見える。しかし、主は不当ではない。主は、自ら報復することもできたのに、いけにえとして屠られることを選んだのである。実際、霊の剣がある。あなたが財産を売り、言葉を買うためであり、それによって、精神の裸の奥所が衣を着せられる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.54.2

2

Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii: quod ex benedictionibus Dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem patiatur pro justitia, praedicavit.

PL 15, 1817C

また、受難の剣もある。あなたが体を脱ぎ捨て、いけにえとして屠られた肉の脱ぎ殻によって、聖なる殉教の冠があなたのために買われるためである。このことは主の祝福の言葉から読み取ることができる。主は、正義のために迫害を受ける者があれば、それがすべての冠の最高だと宣べたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.54.3

3

Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, quod et cum inustis deputatus est.

PL 15, 1817C

実に、主が受難について語ったことをあなたが知るように、また弟子たちの心を乱さないように、主は自分自身の例を示して言った。「記されているこのことは、私において成就されねばならない。すなわち、また、不義な者たちとともに数えられた、と」〔底本は inustis。行末で in- と ustis に分かれており、injustis(不義な者たち)の j が落ちたものと読む〕。