ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XIV 第10巻 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1808A · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.14.1

1

Praedicetur Evangelium, ut saeculum destruatur. Sicut enim praecessit in orbem terrae Evangelii praedicatio (Matth. XXIV, 14) , cui jam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem videmus: ita et a viro spirituali Evangelium praedicatur, quando omnes sapientiae progressus et omnes virtutes exsequitur, psallenti mente et spiritu, novissimam destruens mortem; tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum Deo et Patri, fueritque iste subjectus ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus (I Cor. XV, 25) .

PL 15, 1808A

福音が宣べ伝えられるのは、世が壊されるためである。というのも、福音の宣教は全地に先立って行われ(マタイ24:14)、すでにゴート人もアルメニア人もそれを信じ、それゆえ我々は世界の終わりを見ているように、霊の人によっても福音は宣べ伝えられるからである。その人が、知恵のあらゆる進歩とあらゆる徳を実践し、精神と霊で詩を歌いつつ、最後に滅ぼされる死を滅ぼすときである。そのとき終わりが来る。キリストがその人のうちで、国を神、すなわち父に渡し、その人自身が、万物を自分に服従させた者に服従し、神がすべてにおいてすべてとなるときである(一コリント15:25)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.14.2

2

Et praedicabitur Evangelium per omnes civitates, id est, civitates Judaeae: Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Tunc enim civitates aedificantur Judaeae, quando virtutum fundamenta ponuntur.

PL 15, 1808A

「福音はすべての町を通じて宣べ伝えられる」。すなわちユダヤの町々を通じてである。「神はユダヤにおいて知られる」とあるからである(詩篇75:1)。ユダヤの町々が築かれるのは、徳の土台が据えられるときだからである。