ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXX 第3巻 第XXX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1601B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.1

1

Si igitur Thamar cognovimus propter mysterium inter Dominicas generationes esse descriptam: Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus: de qua sensisse videtur Apostolus sanctus, cum alienigenarum vocationem gentium spiritu praevideret per Evangelium esse celebrandum, dicens quod Lex non sit justis posita, sed injustis (I Tim. I, 9) .

PL 15, 1601B

それゆえ、タマルが奥義のゆえに主の系図の中に記されていると我々は知ったのだから、ルツもまた、同じ理由で決して省かれたのではないと考えるべきである。聖なる使徒は、異国の人々、すなわち諸国民の召しが福音によって称えられることを霊において予見して、彼女について考えていたと見える。「律法は義人のために置かれたのではなく、不義の者のために置かれた」と言っているからである(一テモテ1:9)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.2

2

Quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Judaeo nupsit? Et qua ratione in Christi generatione ejus putavit evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae Legis serie vetabatur? Non ergo ex legitima Salvator generatione manavit (Deut. XXIII, 3) ?

PL 15, 1601B

実に、ルツは異国人でありながら、どうしてユダヤ人に嫁いだのか。また、律法の定めによって禁じられていたこの結びつきを、福音書記者はいかなる理由で、キリストの系図の中に記すべきだと考えたのか。それでは、救い主は合法の誕生から出たのではないのか(申命記23:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.3

3

Videtur esse deforme, nisi ad Apostolicam sententiam revertaris, quia lex non est justis posita, sed injustis.

PL 15, 1601C

使徒の言葉、すなわち「律法は義人のためでなく、不義の者のために置かれた」に立ち返らなければ、それは恥ずべきことと思われる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.4

4

Haec enim cum sit alinigena et Moabitis (praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias, Moabitasque excluderet ab Ecclesia; sic enim scriptum est (Ibid.) : Moabitae non introibunt in Ecclesiam Domini usque ad tertiam et quartam generationem, et usque in saeculum ) quomodo intravit in Ecclesiam, nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est?

PL 15, 1601C

この女は異国人〔底本は alinigena。alienigena と読む〕でありモアブの女であるのに(ことに、モーセの律法はこの婚姻を禁じ、モアブ人を教会から除いていた。そう書かれているからである(申命記23:3)。「モアブ人は主の教会に入ってはならない。第三代、第四代まで、また永久に」)、どうして教会に入ったのか。聖く、習いにおいて汚れなく、律法を超えるものとなったからでなければ何であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.5

5

Si enim Lex impiis et peccatoribus posita est, utique Ruth, quae definitionem Legis excessit, et intravit in Ecclesiam, et facta est Israelitis, et meruit inter majores Dominici generis computari, propter cognationem mentis electa non corporis, magnum nobis exemplum est, quia in illa nostrum omnium qui collecti ex gentibus sumus, ingrediendi in Ecclesiam Domini figura praecessit.

PL 15, 1601C

もし律法が不敬虔な者と罪人のために置かれたのなら、律法の規定を超えて教会に入り、イスラエル人の女となり、主の血統の祖先の中に数えられるに値し、体ではなく精神の親族関係のゆえに選ばれたルツは、確かに我々にとって大きな手本である。彼女において、諸国民から集められた我々すべてが主の教会に入ることの象りが先に現れたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.30.6

6

Hanc igitur aemulemur; ut quia haec moribus hanc praerogativam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet: nos quoque propter morum electionem in Ecclesiam Domini, meritis suffragantibus, allegemur.

PL 15, 1602A

それゆえ彼女に倣おう。彼女が習いによって、自らの仲間に迎え入れられるというこの特権を得たのと同じく、歴史の教えるとおり、我々もまた、習いの選びのゆえに、功績の助けを得て、主の教会に加え選ばれるように。