Expositio Evangelii secundum Lucam 7.195.1
(Cap. XIV. -- Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem.
PL 15, 1752A(第14章第2–14節)それゆえ、ここから最初に、水腫の者が癒される。彼においては、肉のあふれる流出が魂の務めを重くし、霊の熱を消していた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.195.2
Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret affectum.
PL 15, 1752A次いで、あの婚宴において上座を求める気持ちが戒められることで、謙遜が教えられる。しかし、それは穏やかになされる。説得の人間味が強制の厳しさを退け、道理が説得の効果へと進み、矯正が情を正すようにするためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.195.3
Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est.
PL 15, 1752Bこれに、いわば隣り合う境として、人間味が結びつく。それは、貧しい者や弱い者に向けられるなら、主の判決の定めによってこのように区別される。お返しをするはずの者たちに対してもてなしの心を持つことは、貪欲の情だからである。