Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.1
Et quoniam in vineam Domini venimus, non vacui recedamus: juvat enim fructus legere, mercenarios ejus videre.
PL 15, 1759Aそして我々は主のブドウ畑に来たのだから、空手で去るまい。実を摘み、その雇い人たちを見ることは喜ばしいからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.2
Quid enim sibi vult quod una die diversis horis conducuntur operarii (Matth. XX, 1 et seq.) , nisi quia mille anni in oculis Domini, sicut dies hesterna quae praeteriit, et hora in nocte (Psal. LXXXIX, 4) ?
PL 15, 1759A実に、一日のうちに異なる時刻に労働者たちが雇われる(マタイ20:1以下)とは、何を意味するのか。「千年は主の目に、過ぎ去った昨日の日のようであり、夜の一時のようである」(詩篇89:4)ということでなくて何であろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.3
Quae est nox, nisi quae praecessit, ut dies appropinquaret? Et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una (II Pet. III, 8) . Novit vim diei hujus ille qui dixit: Jesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula (Hebr. XIII, 8) .
PL 15, 1759A夜とは何か。昼が近づくように先立った〔時〕でなくて何か。「夜の一時」と言うのはもっともである。「千年は一日のようである」からだ(二ペトロ3:8)。この日の力を知っていたのは、こう言った者である。「イエス・キリストは昨日も今日も、また世々に至るまで同じである」(ヘブライ13:8)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.4
Scivit et ille diem esse multiplicem, qui scripsit: Hic dies generationis coeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri (Gen. II, 4) .
PL 15, 1759A日が多様であることを、こう書いた者もまた知っていた。「これは天と地の誕生の日、それらが造られたときである。神が天と地を造り、野のあらゆる青草を造った日に」(創世記2:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.5
Cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta complexus est, totum mundi tempus ostendens in conspectu Domini tamquam diem unum; eo quod ex incompositis atque tenebrosis forma istius mundi, divini operis claritate processerit.
PL 15, 1759B実に彼は、先に七日を描いておきながら、のちにはすべてが造られたことを一日に包括し、世の全時が主の目の前では一日のようであることを示したのである。それは、この世の形が、整わず闇に包まれたものから、神のわざの輝きによって現れ出たからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.6
Ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas: aut ipsa saecula horae sunt.
PL 15, 1759Bそれゆえ、日が世の全時であるならば、世々の中にもその時刻があることになる。あるいは、世々そのものが時刻である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.222.7
Horae autem diei duodecim sunt; unde bene in mysterio dies Christus, cujus apostoli duodecim, qui coelesti lumine distinctis in se gratiae vicibus refulserunt.
PL 15, 1759B日の時刻は十二である。それゆえ、奥義においては、キリストが日であるのは当然であり、その使徒は十二人であって、彼らは、恩寵の巡りが自らのうちに区分されて、天の光によって輝き返した。