ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XVII 第2巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1559A · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.1

1

Quam cito ergo etiam de impari conceptione credidit Maria! Quid enim tam impar quam Spiritus sanctus, et corpus? Quid tam inauditum, quam virgo praegnans contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cujus carior cura est virgini?

PL 15, 1559A

それゆえ、釣り合わぬ受胎についても、マリアはなんと速やかに信じたことか。聖なる霊と体ほど釣り合わぬものがあろうか。律法に反し、慣習に反し、恥に反して身ごもったおとめほど、前代未聞のものがあろうか。処女にとって、恥への気遣いはいっそう大切なのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.2

2

Zacharias autem non de impari conditione, sed de senili aetate non credidit; nam conditio congruebat. Ex viro et femina solemnis est partus: nec incredibile debet videri, ubi natura concordat.

PL 15, 1559A

ザカリアは、釣り合わぬ状態についてではなく、老年のゆえに信じなかった。状態そのものは釣り合っていたからである。男と女から子が生まれるのはありふれたことであり、本性が一致するところでは、信じがたいと見えるべきではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.3

3

Cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas impediat naturam; non est tamen irrationabile ut minor cedat causa majori, et potior praerogativa naturae usum inferioris excludat aetatis.

PL 15, 1559B

年齢は本性に属するのであって、本性が年齢に属するのではない以上、しばしば年齢が本性を妨げることが起こる。しかし、小さな理由が大きな理由に譲り、本性のよりまさる特権が、より劣った年齢の働きを排することは、理に反しない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.4

4

Huc accedit quod Abraham et Sara filium in senectute susceperant: et Joseph filius senectutis est. Quod si, quia risit Sara, reprehenditur (Gen. XVIII, 13) : justius condemnatur qui nec oraculo credidit, nec exemplo.

PL 15, 1559B

加えて、アブラハムとサラも老年になって子を授かり、ヨセフは老年の子である。もしサラが笑ったために咎められるのなら(創世記18:13)、神託にも例にも信を置かなかった者は、いっそう正しく断罪される。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.5

5

Maria autem cum dicit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi (Supra, v. 34) ? non videtur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. Liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret, interrogavit.

PL 15, 1559B

マリアは「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに」(上、第34節)と言うとき、事実について疑ったのではなく、事実の様態を尋ねたのだと見える。実に、行われるべきことは信じていたからこそ、それがいかに行われるかを尋ねたのは明らかである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.6

6

Unde et meruit audire: Beata quae credidisti (Infra, v. 45) . Et vere beata, quae sacerdote praestantior; cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem.

PL 15, 1559B

それゆえ彼女は、「信じた汝は幸いである」と聞くに値した(下、第45節)。まことに彼女は幸いであり、祭司にまさる。祭司が否んだとき、おとめがその誤りを正したからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.17.7

7

Nec mirum si Dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a Maria; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore.

PL 15, 1559C

世を贖おうとする主が、その働きをマリアから始めたのも不思議ではない。すべての人のために救いが備えられるその人が、まず自ら、保証〔である子〕から救いの実を汲み取るためである。