ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XXV 第8巻 第XXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1772C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.1

1

Nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno, significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. Quod si Judaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem Domini celebrare debemus!

PL 15, 1772C

また、大いなる安息日に受難したことも、理由のないことではない。キリストによって死が滅ぼされる安息日があるはずだと示している。もしユダヤ人が、月も年も丸ごと安息日のように見なすほどに安息日を祝うなら、我々は主の復活を、どれほどいっそう祝うべきことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.2

2

Et ideo majores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos; quia octavae hebdomadis initium Pentecosten facit.

PL 15, 1772C

それゆえ、先人たちは我々に、ペンテコステの五十日間のすべてを復活祭として祝うべきものとして伝えた。ペンテコステが第八の週の始まりをなすからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.3

3

Unde et Apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diversitatem esse temporum, scribens ad Corinthios: Apud vos, inquit, forsitan manebo; et hyemabo (I Cor. XVI, 6) .

PL 15, 1772C

そこで使徒も、時節の違いがあることを知るキリストの弟子として、コリントの人々に書き送って言う。「汝らのもとに、おそらく私はとどまり、冬を越すだろう」(一コリント16:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.4

4

Et infra: Manebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum (Ibid., 8 et 9) .

PL 15, 1772C

さらに後で言う。「だが私は、ペンテコステまでエフェソにとどまる。大きな門が私に開かれているからである」(一コリント16:8–9)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.5

5

Itaque apud Corinthios hyemem agit, quorum erroribus angebatur; quod eorum circa Dei cultum frigeret affectus: cum Ephesiis pentecosten celebrat, atque his tradit mysteria, relaxat animum; quia fidei cernebat ardore ferventes.

PL 15, 1773A

こうして彼は、コリントの人々のもとでは冬を過ごす。彼らの過ちに悩まされていたからであり、神への礼拝をめぐる彼らの情が冷えていたからである。エフェソの人々とはペンテコステを祝い、彼らに奥義を伝え、心をくつろがせる。信仰の熱に燃えているのを見たからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.25.6

6

Ergo per hos quinquaginta dies jejunium nescit Ecclesia, sicut Dominica qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam Dominica.

PL 15, 1773A

それゆえ、この五十日の間、教会は断食を知らない。主が復活した主日と同じである。そして、すべての日が主日のようなものである。