Expositio Evangelii secundum Lucam 1.29.1
(Vers. 13, 14.) Ne timeas Zacharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est: et uxor tua Elizabeth pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem: et erit gaudium tibi: et multi in nativitate ejus gaudebunt.
PL 15, 1545C(第13、14節)「恐れるな、ザカリア。見よ、汝の祈りは聞き入れられた。汝の妻エリサベトは息子を産み、汝はその名をヨハネと呼ぶ。汝には喜びがあり、多くの者がその誕生を喜ぶ」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.29.2
Plena semper, et redundantia sunt divina beneficia: non exiguo constricta numero, sed uberi bonorum coacervata congestu; ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis.
PL 15, 1545C神の賜物は、つねに満ち、あふれている。わずかな数に押し込められず、豊かな善きものの積み重なりとして集められている。そのため、ここには、第一に祈りの実り、次に不妊の妻の出産、そして多くの者の喜び、さらに徳の偉大さがある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.29.3
Altissimi quoque propheta promittitur: quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque vocabulum designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentiae poena silentium est: quod in posterioribus explanabimus.
PL 15, 1545Cまた、いと高き者の預言者であることも約束される。それどころか、疑いの余地のないよう、生まれてくる者の名までも指定される。願いを超えて、かくも多くが注がれるのだから、不信への刑罰が沈黙であるのは、理由のないことではない。このことは、あとの箇所で説明しよう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.29.4
Solemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. Unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari.
PL 15, 1545C聖なる者たちの誕生と出生においては、祝うべき喜びがある。聖なる者は、親たちにとっての喜びであるだけでなく、多くの者の救いでもあるからである。それゆえ我々は、この箇所で、聖なる者たちの誕生を喜ぶよう諭されている。