ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XLI 第5巻 第XLI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1647B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.41.1

1

(Vers. 12.) Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

PL 15, 1647B

(第12節)「さて、その日々に、彼は祈るために山へ出て行き、神への祈りのうちに夜を明かしていた」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.41.2

2

Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit.

PL 15, 1647B

祈る者がみな山に登るのではない(実に、罪を作る祈りもある)。よく祈り、地上のものから高いものへと進む者が、崇高な議場〔curia は元老院の議場を言う語。天の会議の場を言うと解した〕の頂に登るのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.41.3

3

At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi jus optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adjumenta deposcit.

PL 15, 1647B

しかしあの者は山に登らない、世の富や名誉に心を砕く者は。山に登らない、他人の土地の権利を望む者は。登るのは、神を求める者、自らの歩みのために主の助けを乞い求める者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.41.4

4

Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem (Esai. XL, 9) .

PL 15, 1647B

みな大いなる者、みな崇高な者が山に登る。実に預言者が言うのは、誰にでもではない。「シオンに福音を告げる者よ、高い山に登れ。エルサレムに福音を告げる者よ、力をもって汝の声を上げよ」(イザヤ40:9)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.41.5

5

Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu ejus (Psal. CXXIV, 2) . Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos.

PL 15, 1647C

この山には、体の多くの歩みによってではなく、より崇高な行いによって登れ。キリストに従え、あなた自身が山となれるように。「山々は彼の周りにある」(詩篇124:2)。福音書で探せ。山に主とともに登ったのは、弟子たちだけだったと分かるであろう。