Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.1
O vere divinam in ipsa humilitate Domini prospicientiam! Quanto enim abjectior humilitas, tanto divinior providentia. Injuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur.
PL 15, 1586Bおお、主のへりくだりそのものの中に、まことに神的な先見があることよ。へりくだりが卑しいほど、摂理は神的である。自らが受けた侮辱の苦さによって神は明らかにされ、いかなる癒しの手段をも要しない者が、自らの癒しの手段を用いることによって、神であると証しされる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.2
Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum.
PL 15, 1586C実に、諸々の民を招くのに、キリストが悔い改めの沐浴を避けなかったのに、誰も恩寵の沐浴を避けないこと以上に神的なことが何かあろうか。キリストが罪人たちの癒しのために来たのに、誰も自分が罪と無縁だと言ってはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.3
Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus?
PL 15, 1586Cキリストが我々のために洗った、いや我々をその体において洗ったのなら、我々は自らの罪をどれほどいっそう洗い清めねばならないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.4
Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regionum, uno momento in uno corpore Deus fraudem vetusti erroris abolevit, gratiam regni coelestis effudit?
PL 15, 1586C実に、全世界を通じて――人類の境遇が及ぶ限り、離れ離れの隔たりや地方の広がりを越えて――一つの時に、一つの体において、神が古い誤りの欺きを滅ぼし、天の国の恩寵を注いだこのことによってこそ、神は、いかなる業、いかなる奥義にもまして証しされるのである(神はすべてのことにおいて〔証しされる〕とはいえ)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.5
Unus enim mersit, sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur.
PL 15, 1586D一人が沈み、しかしすべての者を引き上げた。一人が降り、我々すべてが昇るためである。一人がすべての者の罪を負い、すべての者の罪がその者において死ぬためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.91.6
Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Jacob., IV, 8), quia purificavit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. Haec de nobis.
PL 15, 1586Dそれゆえ、使徒が言うように、「汝ら自らを清めよ」(ヤコブ4:8)。清めを要しなかった者が、我々のために自らを清めたからである。以上は我々に関することである。