ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXXIX 第2巻 第LXXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1585C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.89.1

1

Ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo coelestis exercitus Deum laudat; quia civitatis hujus aedificatio propinquat.

PL 15, 1585C

それゆえ、この町を建てるために、多くの者が遣わされる。族長たちが遣わされ、預言者たちが遣わされ、大天使ガブリエルが遣わされ、数えきれない天使たちが差し向けられ、天の軍勢の群れが神を賛美する。この町の建設が近づいているからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.89.2

2

Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat, verum non est solus; quia Pater praesens est. Et si solus aedificat; gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat.

PL 15, 1585D

多くの者がこの町へ遣わされるが、これを建てるのはキリストただ一人である。だが、一人ではない。父が臨在しているからである。また、一人で建てるとはいえ、これほど大きな建設の功を一人で専有するのではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.89.3

3

Scriptum est de templo, quod aedificavit Salomon, in quo typus Ecclesiae fuit, quia septuaginta millia erant qui in humeris portarent, et octoginta millia lapidum caesores, et tria millia sexcenti operum praepositi (II Par. II, 2) .

PL 15, 1585D

ソロモンが建てた神殿――そこに教会の予型があった――について、肩に担ぐ者が七万人、石を切る者が八万人、作業の監督が三千六百人いたと書かれている(歴代誌下2:2)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.89.4

4

Veniant angeli illi, veniant lapidem caesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniant et qui in humeris portant; scriptum est enim: Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22).

PL 15, 1586A

かの天使たちが来るように。石を切る者たちが来るように。我々の石の余計なものが削り落とされ、ざらつきが滑らかにされるように。肩に担う者たちも来るように。「彼らは肩の上に担がれる」と書かれているからである(イザヤ49:22)。