ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XLVIII 第8巻 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1779A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.48.1

1

Duae molentes in pistrino. Sensus quidem est quod hi significari videantur, qui ex occultis alimenta quaerant, et in apertum ex interioribus proferant. Sed tamen quid molant istae duae mulieres, requirendum est.

PL 15, 1779A

「臼を挽く二人の女が粉挽き場に」。これは、隠れたところから糧を求め、奥にあるものを表へ出す者たちが示されているという意味であろう。しかし、この二人の女が何を挽くのかは、なお問われねばならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.48.2

2

Nisi forte quod legimus in Esaia: Si afferatis similaginem, vanum est; ut similago sit, quae a molentibus offeratur (Esai. I, 13) . Discutiamus ergo quae molant, quidve molant, quidve pistrinum sit.

PL 15, 1779A

おそらく、我々がイザヤに読むことと関わる。「汝らが上等の小麦粉を献げても、空しい」(イザヤ1:13)。上等の小麦粉とは、挽く者たちが献げるもののことであろう。それゆえ、どの女たちが挽き、何を挽くのか、また粉挽き場とは何かを論じよう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.48.3

3

Et fortasse mundus iste pistrinum est, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra velut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura coelestem.

PL 15, 1779B

おそらくこの世が粉挽き場であり、そこには、より適切には人間の体の形が表されていると私は考える。そこでは我々の魂が、体という牢獄のようなものに閉じ込められており、もしそれを善しとするなら、天のパンを作ることになる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.48.4

4

In hoc ergo pistrino vel Synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum, et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia ejus similago displicuit.

PL 15, 1779B

それゆえ、この粉挽き場で、会堂、あるいは罪に縛られた魂は、水に浸されて重い湿り気に傷んだ小麦を挽くので、内にあるものを外にあるものから分けることができない。それゆえ残される。その上等の小麦粉が気に入られなかったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.48.5

5

At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molet quod solis aeterni calore sit torridum, quod Deus quemadmodum voluit, sic vestivit, et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offerens, sacrificii sui libamenta commendat.

PL 15, 1779B

しかし聖なる教会、あるいは罪のいかなる汚れにも染まっていない魂は、永遠の太陽の熱で乾かされた小麦、神が望むままに衣を着せ、天使たちがあらゆる屑の汚れから清めた小麦を挽き、人々の奥から神に良い上等の小麦粉を献げて、自らのいけにえの供え物を差し出す。