ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLXXX 第10巻 第CLXXX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1849C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.180.1

1

(Vers. 49.) Spiritum autem sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum esse promittit (Joan. XX, 22) : vel iisdem ibi insufflavit, hic spopondit.

PL 15, 1849C

(第49節)聖なる霊を、彼は、あの十一人にはいわばより完全な者として息を吹きかけて与え、残りの者たちには後に与えると約束したのか(ヨハネ20:22)。あるいは、同じ者たちに、あちらでは息を吹きかけ、こちらでは約束したのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.180.2

2

Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum: Alii enim datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8 et seq.) .

PL 15, 1849C

恩寵には種々の分け前があるのだから、これは矛盾とは思われない。「ある者には、同じ霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には、同じ霊によって知識の言葉、ある者には同じ霊において信仰、ある者には一つの霊において癒しの恩寵、ある者には力の働き、ある者には預言、ある者には諸霊の識別、ある者にはさまざまな言語、ある者には言葉の解釈が与えられる」(一コリント12:8以下)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.180.3

3

Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse videtur augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas Spiritum Christi, et credas de Deo Spiritum; Deus enim solus peccata dimittit.

PL 15, 1849D

それゆえ彼は、あちらでは一つの働きを吹き込み、こちらでは別の働きを約束する。あちらでは、罪を赦す恩寵が与えられたのであり、これはより尊いものと思われる。それゆえ、あなたがキリストの霊を信じ、霊が神から出ると信じるために、キリストによって息が吹きかけられる。神だけが罪を赦すからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.180.4

4

Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Denique ibi habes: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. loco cit.) .

PL 15, 1850A

他方ルカは、言語の恩寵が注がれたと記す。実にあちらであなたはこう読む。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者には、赦されるだろう」(ヨハネ、前掲の箇所)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.180.5

5

At vero in Actibus apostolorum sic habes: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4) .

PL 15, 1850A

他方、使徒言行録ではこう読む。「すると皆が聖なる霊に満たされ、聖なる霊が語らせるままに、さまざまな言語で語り始めた」(使徒言行録2:4)。