Expositio Evangelii secundum Lucam 2.79.1
Ego, inquit, vos aqua baptizo. Cito probavit non esse se Christum, qui visibili operetur officio. Nam cum ex duabus naturis homo, id est, ex anima subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur.
PL 15, 1581B「私は汝らに水で洗礼を授ける」と彼は言う。見える務めによって働く者は、自分がキリストでないことを速やかに示した。人は二つの本性から、すなわち魂と体から成り立つので、見えるものは見えるものによって、見えないものは見えない奥義によって聖別される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.79.2
Aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. Aliud agimus, aliud invocamus; licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret.
PL 15, 1581B水によって体が洗われ、霊によって魂の罪が清められる。我々は一つのことを行い、別のことを呼び求める。だが洗礼の泉そのものの中にも、神性の聖化が息吹くのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.79.3
Non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se divisa esse non possunt, et ideo aliud fuit baptisma poenitentiae, aliud gratiae est. Istud ex utroque, illud ex uno; nam cum communia delicta sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse communis.
PL 15, 1581C水がすべての洗いなのではないが、これらは互いに分けられえない。それゆえ悔い改めの洗礼は一つであり、恩寵の洗礼は別である。後者は両方〔水と霊〕から成り、前者は一つから成る。罪は精神と体に共通であるから、清めもまた共通であるべきであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.79.4
Et bene sanctus Joannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent, et quasi non intellexerit, declinans majestatis invidiam, non verbo, sed opere declaravit non esse se Christum.
PL 15, 1581C聖ヨハネは、人々が心の中で何を考えているかを理解していたことを示しつつ、あたかも理解しなかったかのように装って、威光への妬みを避け、自分がキリストでないことを、言葉ではなく行いによって明らかにした。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.79.5
Opus enim hominis est gerere poenitentiam delictorum; Dei munus est gratiam implere mysterii.
PL 15, 1581C罪の悔い改めを行うことは人の業であり、奥義の恩寵を満たすことは神の賜物である。