ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XVII 第3巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1595C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.17.1

1

Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis videtur, Matthaeus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit.

PL 15, 1595C

多くの者はまた、マタイが主の系図の中に、彼らの目には悪名高い女であるタマルを記すべきだと考えたのはなぜかと不思議がる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.17.2

2

Cur etiam Ruth, cur ejus quoque mulieris quae Uriae uxor fuit, et occiso marito, in David nuptias commigravit; cum praesertim Sarrae, et Rebeccae, et Rachel sanctarum feminarum nusquam fecerit mentionem.

PL 15, 1595C

さらに、なぜルツを、またなぜウリヤの妻であった女、夫が殺されたのちダビデの婚姻に移った女をも記したのか、と問う。とりわけ聖なる女たちであるサラ、リベカ、ラケルについては、一度も言及しなかったではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.17.3

3

Sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus: Judas autem genuit Phares et Zaram ex Thamar (Matth. I, 2 et 3) . Non otiose itaque hujus mulieris evangelista nomen inseruit, de qua divise interim tractandum videtur.

PL 15, 1595C

あなたはこう読む。「アブラハムはイサクを生み、イサクはヤコブを生み、ヤコブはユダとその兄弟たちを生んだ。ユダはタマルによってファレスとザラを生んだ」(マタイ1:2、3)。それゆえ福音書記者がこの女の名を挿入したのは理由なくしてではなく、彼女についてはさしあたり分けて論じるべきだと思われる。