ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XXXIV 第8巻 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1775A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.34.1

1

Et ne videretur contristare discipulos, si his aliquid denegaret, ait in alio libro: De die autem et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius (Matth. XXIV, 36) .

PL 15, 1775A

そして、何かを拒むことで弟子たちを悲しませているように見えないよう、別の書で言った。「その日とその時については、誰も知らない。天の天使たちも、子も知らない」(マタイ24:36)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.34.2

2

Bene medie posuit Filium, est enim idem filius hominis Filius Dei; ut magis dictum secundum filium hominis aestimemus, quia temporum finem non per naturam hominis, sed per naturam Dei novit. Nec alienum tamen a fide est, si Filium accipias Dei.

PL 15, 1775A

子を「中ほどに」置いたのは見事である〔medie の意は定かでない。「中ほどに」と取った〕。実に、人の子と神の子は同じである。それゆえ、人の子に即して言われたのだと、我々はむしろ考えるべきである。時の終わりを、人の本性によってではなく、神の本性によって知るからである。だが、あなたが神の子のことと解しても、信仰に反しはしない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.34.3

3

Quid enim est quod bonus Pater Filium celaverit, cui omnia dedit? Aut quomodo non dedit cognitionem temporis, cui dedit ipsius judicii potestatem?

PL 15, 1775B

実に、善き父が、すべてを与えた子に隠したとは、どういうことか。あるいは、裁きそのものの権能を与えた子に、時の知識を与えなかったとは、どうしてありえようか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.34.4

4

Quomodo autem Filius nescire potest quod Pater novit; cum in Patre Filius sit, et Spiritus scrutetur etiam alta Dei (Joan. XIV, 11) ; cum ipse Filius altitudo sit divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (I Cor. II, 10) ?

PL 15, 1775B

また、子は父のうちにあり、霊は神の深みまでも探るのに、父が知っていることを、どうして子が知らないということがありえようか(ヨハネ14:11)。子自身が、神の知恵と知識の富の深みであるのに(一コリント2:10)〔底本の引照は位置がずれて刷られている。ヨハネ14:11 は「子は父のうちにある」の句、一コリント2:10 は霊が神の深みを探る句にあたり、「神の知恵と知識の富の深み」はローマ11:33 の語である。引照は刷られたまま写す〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.34.5

5

Sed cur nolit dicere, ostendit alio loco: Non est vestrum scire tempora et annos quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .

PL 15, 1775B

だが、なぜ言おうとしないのかを、別の箇所で示している。「父が自らの権能のうちに定めた時と年を知ることは、汝らのものではない」(使徒言行録1:7)。