ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XCVI 第6巻 第XCVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1694A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.96.1

1

Refert tamen quid sibi velit quod non alium turbae opinabantur, nisi aut Eliam, aut Hieremiam, aut Joannem Baptistam. Et Eliam forte; quia raptus ad coelum est.

PL 15, 1694A

だが、群衆がエリヤか、エレミヤか、洗礼者ヨハネのほかには誰とも思わなかったことが何を意味するのかを、考える価値がある。エリヤと思ったのは、おそらく、天に引き上げられたからであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.96.2

2

Sed non Elias est Christus: ille rapitur, iste regreditur: ille, inquam, rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem Deo: ille petitis ignibus vindicatur, hic persecutores suos maluit sanare, quam perdere. Cur autem Hieremiam putabant?

PL 15, 1694A

しかしキリストはエリヤではない。彼は引き上げられ、キリストは戻ってくる。彼は引き上げられ、キリストは、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えなかった。彼は、求めた火によって復讐し、キリストは、自らを迫害する者たちを滅ぼすよりも癒すことを望んだ。では、なぜエレミヤと思ったのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.96.3

3

Fortasse quia sanctificatus in vulva est. Sed non hic Hieremias: ille sanctificatur, iste sanctificat: illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto.

PL 15, 1694A

おそらく、胎内で聖別されたからであろう。だがキリストはエレミヤではない。彼は聖別され、キリストは聖別する。彼の聖別は体から始まり、キリストは聖なる者から出た聖なる者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.96.4

4

Cur etiam Joannem populus putabat; nisi forte quia in matris utero positus, Domini praesentiam sentiebat? Sed non hic est Joannes: ille adorabat in utero, hic adorabatur: ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu: ille poenitentiam suadebat, hic peccata donabat.

PL 15, 1694A

民はなぜヨハネとも思ったのか。おそらく、母の胎内にありながら、主の臨在を感じたからであろう。だがキリストはヨハネではない。彼は胎内で礼拝し、キリストは礼拝された。彼は水で洗礼を授け、キリストは霊で授ける。彼は悔い改めを勧め、キリストは罪を赦した。