ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XLVI 第5巻 第XLVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1648C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.46.1

1

Adverte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, et descendat ad turbas. Quomodo enim turba nisi in humili Christum videret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia.

PL 15, 1648C

すべてを注意深く見よ。彼は使徒たちとともに登り、また群衆のところへ降りてくる。低い所でなければ、群衆はどうしてキリストを見ようか。群衆は高みまで従ってくることなく、崇高な所へ登ることもない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.46.2

2

Denique ubi descendit, invenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. Sic etiam Matthaeus docet, (Matth. VIII, 1) , in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est; ut paulatim virtutibus procedentibus, ascendere posset ad montem.

PL 15, 1648C

実に、彼は降りたところで病人たちに出会った。高い所に病人はいられないからである。マタイもまた(マタイ8:1)、低い所で弱い者たちが癒やされたと教える。まず各人が癒やされたのであり、それは、徳が少しずつ進むにつれ、山へ登れるようになるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.46.3

3

Et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est, a libidine revocat, injuriam caecitatis avertit. Ad vulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui, naturae compotes nos faciat esse coelestis. Et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat.

PL 15, 1648D

それゆえ彼は低い所で各人を癒やす。すなわち、情欲から呼び戻し、盲目という害を取り除く。彼は我々の傷のもとへ降り、自分自身を用い、また自分の豊かさを分け与えることによって、我々を天の本性にあずかる者とする。彼は彼らを癒やしはしたが、低い所に残したのである。