Expositio Evangelii secundum Lucam 7.205.1
Ergo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis.
PL 15, 1754Bそれゆえ、体の歯ぎしりがあるのでもなく、体の炎の永遠の火があるのでもなく、体の虫がいるのでもない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.205.2
Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur.
PL 15, 1754Bこれらが置かれているのは、多くの消化不良から熱病も虫も生じるように、人が禁欲のある種の節度を間に挟んで己の罪を消化せず、罪に罪を混ぜ合わせ、古い罪と新しい罪とのいわば消化不良を抱え込むならば、自らの火に焼かれ、自らの虫に食い尽くされるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.205.3
Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11) .
PL 15, 1754Cそれゆえイザヤも言う。「汝らの火の光の中を歩め、汝らが自ら燃え立たせた炎の中を」(イザヤ50:11)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.205.4
Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris.
PL 15, 1754C火とは、罪の悲しみが生むものである。虫とは、理性なき魂の罪が、罪ある者の精神と感覚を刺し、良心のいわば内臓を食い荒らすことによる。それらは、いわば罪人の体から生じるように、虫のように一人ひとりから生まれる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.205.5
Denique Dominus id per Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24) .
PL 15, 1754C実に主は、イザヤを通してこれを明らかにし、こう言った。「彼らは、私に背反した人々の肢体を見る。その虫は死なず、その火は消えない」(イザヤ66:24)。