ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LXI 第7巻 第LXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1715B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.61.1

1

Perfectiores ergo sine virga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. Sed et Paulus virgam quidem minatur: sed in spiritu mansuetudinis visitat delinquentes.

PL 15, 1715B

それゆえ、より完全な者たちは杖なしで遣わされ、より弱い者たちは杖を持って食べる。しかしパウロも杖で脅しはするが、柔和の霊をもって、罪を犯す者たちを訪れる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.61.2

2

Denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit, consulit voluntatem: Quid vultis, inquit, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ?

PL 15, 1715B

実に、この教師が柔和であることをあなたが知るために言うが、彼は、自分が責めるその人々自身の意向を尋ねている。彼は言う。「汝らは何を望むか。杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」(一コリント4:21)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.61.3

3

Semel virgam dixit, bis mitiora subjecit, adjiciens mansuetudinem charitati. Prius tamen minatus est virgam, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistola ad eosdem Corinthios scribens ait: Testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (II Cor. I, 23) .

PL 15, 1715B

彼は杖を一度言い、より穏やかなものを二度続けて、愛に柔和を加えた。しかし先に杖で脅しはしたが、柔和を示した。実際、同じコリントの人々への第二の手紙で、書いてこう言う。「私は私の魂にかけて神を証人に呼ぶ。汝らを容赦して、私はコリントにそれ以上行かなかったのである」(二コリント1:23)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.61.4

4

Audi qua ratione putaverit esse parcendum: Ne iterum, inquit, in tristitia venirem ad vos (II Cor. II, 1) . Abjecit virgam, et affectum charitatis assumpsit.

PL 15, 1715C

何を理由に容赦すべきだと考えたかを聞け。彼は言う。「再び悲しみのうちに汝らのもとへ来ることのないようにである」(二コリント2:1)。彼は杖を捨て、愛の情を取った。