Expositio Evangelii secundum Lucam 10.122.1
(Vers. 39.) Unde et illud solvi videtur, quia alii duos conviciantes inducunt latrones, iste unum conviciantem, et unum rogantem. Fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est.
PL 15, 1834A(第39節)ここから、あの難問も解かれるように見える。ほかの福音書記者たちは二人の盗賊が罵ったと導入するが、この福音書記者は、一人が罵り、一人が願ったとする。おそらくこの盗賊も初めは罵ったが、突然回心したのであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.122.2
Nec mirum si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potuit etiam de uno pluraliter dicere, sicut illud est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2) ; solus enim Herodes rex, et princeps Pilatus in apostolorum Actibus conspirasse adversus Christum Petri voce produntur (Act. IV, 27) .
PL 15, 1834B罵る者たちに赦しを与えた主が、回心した者の咎を赦したのは驚くに当たらない。また、一人について複数形で語ることもありえた。「地の王たちは立ち、君主たちは一つに集った」(詩篇2:2)という句と同じである。使徒言行録では、ペトロの声によって、王ヘロデと君主ピラトだけがキリストに対して共謀したと伝えられている(使徒言行録4:27)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.122.3
Sic et ad Hebraeos habes, in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt, et leonum molas obstruxerunt (Hebr. XI, 37) ; cum solus Elias melotidem habuisse, Esaias sectus esse (IV Reg. I, 8) , Daniel a leonibus intactus mansisse doceatur (Dan. VI, 22) .
PL 15, 1834B同じように、あなたはヘブライ書にもこう読む。「山羊の皮をまとって歩き、切り裂かれ、獅子の臼歯をふさいだ」(ヘブライ11:37)。しかし、毛皮の外套をまとったのはエリヤだけであり、切り裂かれたのはイザヤだけであり(列王記四1:8〔この引照はエリヤの毛皮の外套の箇所を指す〕)、獅子に傷つけられずにいたのはダニエルだけであると教えられている(ダニエル6:22)。