ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXIII 第10巻 第CXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1832B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.113.1

1

Merito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Jesus, super crucem tamen regis majestate radiabat.

PL 15, 1832B

罪状書きが十字架の上にあるのは当然である。キリストの有する王国は、人の体のものではなく、神の権能のものだからである。罪状書きが十字架の上にあるのは当然である。主イエスは十字架にかかっていたが、それでも十字架を越えて、王の威光をもって輝いていたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.113.2

2

Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso.

PL 15, 1832B

十字架の上に虫がおり、十字架の上に甲虫がいる。木に取りついた善き虫、木から叫んだ善き甲虫である。何と叫んだのか。「主よ、この罪を彼らに負わせるな」。盗賊には叫んだ。「今日、汝は私とともに楽園にいる」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.113.3

3

Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem.

PL 15, 1832B

甲虫のように叫んだ。「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」。善き甲虫は、以前は形なく怠惰であった我々の体の泥を、力の足跡によって転がした。善き甲虫は、糞から貧しい者を起こす。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.113.4

4

Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Job qui sedebat in stercore. Non mediocris ergo titulus.

PL 15, 1832B

彼はパウロを起こした。パウロは糞のように見なされていた。また、糞の中に座っていたヨブをも起こした。それゆえ、この罪状書きは並のものではない。