Expositio Evangelii secundum Lucam 2.82.1
(Vers. 17.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni: habens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem igni comburet inexstinguibili. Habens ventilabrum in manu.
PL 15, 1582B(第17節)「彼は聖なる霊と火で汝らに洗礼を授ける。手に箕を持ち、その打ち場を清め、小麦を自分の倉に集め、籾殻は消えない火で焼き尽くす。」手に箕を持っている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.82.2
Ventilabri indicio discriminandorum Dominus declaratur jus habere meritorum; eo quod dum frumenta in area ventilantur, plena a vacuis, ab inanibus fructuosa veluti quodam aurae spirantis examine separantur.
PL 15, 1582C箕のしるしによって、主が、選り分けられるべき功を裁く権を持つことが示される。打ち場で穀物が箕で煽られるとき、中身の詰まったものが空のものから、実りのあるものが空虚なものから、息づく風のいわば吟味によって分けられるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.82.3
Per hanc igitur comparationem ostenditur quod Dominus judicii die solidae merita fructusque virtutis ab inanis jactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat; perfectioris meriti viros locaturus in mansione coelesti.
PL 15, 1582Cしたがって、この比較によって、主が審判の日に、堅固な徳の功と実りを、空しい誇りと貧弱な行いとの実りなき軽さから選り分けることが示される。より完全な功を持つ者たちを、天の住まいに置こうとしてである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.82.4
Ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit ejus esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus afferret in nobis, invisus paleis, inanibus meritis non amicus.
PL 15, 1582C実に、より完全な実りとは、小麦の粒のように落ちて、我々の内に多くの実を結ばせた者、すなわち籾殻には嫌われ、空しい功の友ではない者に、似た姿となるに値した者である〔invisus paleis, inanibus meritis non amicus の係りは定かでない。小麦の粒として落ちた者、すなわちキリストにかけて取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.82.5
Et ideo ante eum ignis ardebit, non natura sui noxius; utpote qui mala improbitatis exurat, splendorem probitatis accumulet.
PL 15, 1582Cそれゆえ、彼の前で火は燃えるが、その本性によって害をなすのではない。不正の悪を焼き尽くし、正直の輝きを積み上げる火だからである。