Expositio Evangelii secundum Lucam 3.13.1
Quod vero per Salomonem Matthaeus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan: alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere.
PL 15, 1594Aまた、マタイがソロモンを通して系図を導くべきだと考え、ルカがナタンを通して導いたことは、一方がキリストの家系を王の家系として、他方が祭司の家系として示しているように見える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.13.2
Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet.
PL 15, 1594Aこれを、一方が他方よりも真実であるという意味に受け取ってはならない。一方は他方と、等しい確かさと真実さをもって一致するのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.13.3
Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiae: rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non de carnalibus, sed de coelestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute laetatur, cui judicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 15, 1594A実に彼は、肉に従っても、まことに王の家系にも祭司の家系にも属した。王たちから出た王であり、祭司たちから出た祭司である。もっとも、神託は肉に属することではなく、天に属することについて語られている。王は神の力において喜び、その者に審判が王なる父から委ねられているからであり、また永遠に祭司であるからである。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」と書かれているとおりである(詩篇109:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.13.4
Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthaeus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet.
PL 15, 1594Bそれゆえ二人とも、誠実を正しく保った。マタイは王たちを通して導かれた出自を確証し、ルカは祭司たちを通して神からキリストへ伝えられた家系の系列を導くことで、その出自そのものがいっそう聖なることを示したのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.13.5
Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum.
PL 15, 1594B同時にここでも、子牛の象りが示されている。それは〔ルカが〕至る所で祭司の奥義が守られるべきだと考えているからである。