Expositio Evangelii secundum Lucam 8.44.1
Itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis, et tollere tunicam; comperisti enim quod ei qui tunicam te petierit, remittere debeas et pallium (Matth. V, 40) . Ergo directus ad Dei regnum, opes et patrimonium non requiras.
PL 15, 1778Aそれゆえ、あなたは振り返ることを禁じられているのだから、戻ることも、また上着を取りに帰ることも、いっそう禁じられている。あなたは、上着を求める者には外套をも与えねばならないと知っているからである(マタイ5:40)。したがって、神の国へとまっすぐ向かう者として、富や財産を求めてはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.44.2
Novit et aliam Scriptura tunicam, de qua nos hortatur Apostolus dicens: Ut exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, induti novum (Coloss. III, 9 et 10) , superioris tunicam non requiramus erroris.
PL 15, 1778A聖書はもう一つの上着をも知っている。それについて使徒は我々を励まして言う。「古い人を、その行いとともに脱ぎ捨てて、新しい人を着た」(コロサイ3:9–10)。我々は、以前の迷いの上着を求めてはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.44.3
Unde et illa, ait: Nocte exui me tunicam meam, quomodo induar eam (Cant. V, 3) ? quod non solum renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris abolere.
PL 15, 1778Aだから彼女も言う。「私は夜、私の上着を脱いだ。どうしてまたそれを着ようか」(雅歌5:3)。罪を捨てるだけでなく、以前の行いの記憶をことごとく消し去らねばならないということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.44.4
Denique Paulus superiora obliviscens, culpam exuit, poenitentiam non omisit (Philip. III, 13) .
PL 15, 1778A実に、パウロは以前のことを忘れて、咎を脱ぎ捨てたが、悔い改めを怠らなかった(フィリピ3:13)。