ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LXI 第10巻 第LXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1819A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.61.1

1

Deinde verborum ipsorum proprietatem consideremus: Tristis est, inquit, anima mea (Matth. XXVI, 38) . Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4) . Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera.

PL 15, 1819A

次に、これらの言葉そのものの固有の意味を考察しよう。「私の魂は悲しい」と言う(マタイ26:38)。また別の箇所では、「今、私の魂は大いに乱れている」(詩篇6:4)。それゆえ、乱されるのは〔魂を〕受け入れた者ではなく、受け入れられた魂である。魂は情念に服するが、神性は自由だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.61.2

2

Denique, Spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum; non me fefellit, ut aliud esset, aliud videretur.

PL 15, 1819B

実に、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」(マタイ26:41)。悲しむのは彼自身ではなく、魂である。悲しむのは知恵ではなく、神の実体でもなく、魂である。彼は私の体を受けたのであり、私を欺いて、ある姿でありながら別の姿に見せたのではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.61.3

3

Tristis videbatur, et tristis erat, non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31) . Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat.

PL 15, 1819B

悲しんでいるように見え、事実悲しんでいたが、それは自らの受難のためではなく、我々が散らされることのためであった。実に彼は言う。「私は牧者を打つ。すると群れの羊は散らされる」(マタイ26:31)。悲しんでいたのは、我々幼子を残して去ろうとしていたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.61.4

4

Caeterum quam constanter se morti obtulerit, Scriptura declarat (Joan. XVIII, 4) ; quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmavit, trepidos provocavit, proditorem osculi dignatione suscepit.

PL 15, 1819B

さらに、彼がいかに揺るぎなく死に身を差し出したかは、聖書が示している(ヨハネ18:4)。彼は自分を探す者たちに自ら出会い、動転した者を力づけ、怯える者を奮い立たせ、裏切り者を口づけという厚遇をもって迎えたからである。