ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CX 第7巻 第CX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1727A · 1 sectio

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.110.1

1

Sed quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia, aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus potestatis, Deum quem corde cognoscit, negare conetur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam; mors enim naturae finis, non poena est; et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam; eoque Deum solum esse metuendum, cujus potestati non natura praescribat, sed eadem natura subjaceat; mortem vero non esse terribilem, quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura.

PL 15, 1727A

しかし、背信の原因は二重であって、根づいた悪意から生じるか、偶発的な恐れから生じる。誰も、権力への恐れにおびえて、心で知っている神を否もうと企てることのないように、彼は見事にこう付け加えた。魂にこそ恐るべき刑罰があり、体の刑罰は恐れるべきでない。死は本性の終わりであって、刑罰ではない。それゆえ死は体の刑罰の終結であり、魂の刑罰こそ永続する。したがって、恐れるべきは神だけである。本性がその権能に定めを課すのではなく、その本性そのものが神の権能に服している。死は恐ろしいものではない。不死が、より豊かな利子をもってそれを買い戻すであろうからである。