Expositio Evangelii secundum Lucam 4.69.1
Et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putavit aeternae indicium potestatis, ubi imperat ventis (Matt. VIII, 26) . Non est enim humana doctrina, sicut audistis Judaeos dicere, verbo imperat spiritibus (Luc. IV, 36) : sed coelestis majestatis insigne.
PL 15, 1633Bまた、聖マタイは、風に命じるときの永遠の権能のしるしを、見過ごすべきでないと正しく考えた(マタイ8:26)。これは人間の教えではない。諸君が、ユダヤ人たちが「彼は言葉によって霊どもに命じる」と言うのを聞いたとおりである(ルカ4:36)。それは天の威光の標なのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.69.2
Quod turbatum sedatur mare, et divinae vocis imperio obsequuntur elementa, atque insensibilia sensum accipiunt obsequendi; divinae mysterium gratiae revelatur.
PL 15, 1633B荒れていた海が静められ、神の声の命令に諸元素が従い、感覚なきものが従う感覚を受けるということ、そこに神の恩寵の奥義が啓示される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.69.3
Quod fluctus mitescunt saeculi, verbo immundus spiritus conquiescit; non alterum altero refellitur, sed utrumque celebratur. Habes miraculum in elementis, habes documentum in mysteriis.
PL 15, 1633B世の波がやわらぐということ、汚れた霊が言葉によって静まるということ、一方が他方によって論駁されるのではなく、両方がたたえられる。あなたは諸元素における奇跡を持ち、奥義における証しを持つ。