Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.1
Et ideo admonentur claritatem sibi magis operis, quam nobilitatem generis vindicare; quod nulla in successione praerogativa sit, nisi fidei astipuletur haereditas, quam Dei nutu ad populos gentilium transferendam, sermone prophetico revelavit, dicens: Potens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae.
PL 15, 1579Aそれゆえ彼らは、家柄の高貴さよりも、むしろ行いの輝きを自らのものとして要求せよと戒められる。信仰の相続が伴わなければ、継承にはいかなる特権もないからである。その相続が、神の意向によって異教の諸国民へと移されることを、預言者は預言の言葉で啓示して言った。「神はこれらの石から、アブラハムの子らを起こすことができる。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.2
Nam licet Deus possit diversas convertere et commutare naturas; tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prodest, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem Ecclesiae debeo surgentis agnoscere; quae non rupeis saxis, sed vivis lapidibus exstructa, in habitaculum Dei et fastigium templi conversione nostrorum surrexit animorum.
PL 15, 1579B神は様々な本性を転じ、変えることができるとしても、私にとっては、奇跡よりも奥義の方が益になる。それゆえ、キリストの先触れの言葉の中に、私は、立ち上がりつつある教会の建設をこそ、何にもまさって認めるべきである。教会は、岩の石ではなく、生ける石で建てられ、神の住まいと神殿の頂となるべく、我々の心の回心によって立ち上がったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.3
Etenim parabat Deus mentium nostrarum dura mollire, et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. Quid enim aliud quam lapides habebantur, qui lapidibus serviebant, similes utique iis qui facerent eos?
PL 15, 1579B実に、神は我々の精神のかたくなさを和らげ、躓きの石から宗教の崇拝者を起こそうと準備していた。石に仕えていた者たちは、石でなくて何だと見なされたであろうか。彼らを造る者たちに、確かに似ているのである〔係りが定かでない。偶像とそれを造る者が似るという詩篇の言葉を踏まえた言い方らしく、字のとおり訳した〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.4
Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis, irrationabilisque naturae usus inoleverat.
PL 15, 1579Bこうして、異邦人の石のような胸に注がれるべき信仰が預言され、託宣は、信仰によって将来アブラハムの子らとなる者たちを約束する。彼らには、精神のかたくなさのゆえに、石のような、感覚なく理性なき本性のいわば習いが根づいていた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.5
Nam si lapidibus vivis firmatos viros fidei robore sententia apostolica comparavit, juxta quod scriptum est: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes hostias spiritales (I Petr. II, 5) : multo altius hic videntur voce prophetica lapidibus homines comparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant; ut dum lapidibus putant divinitatis alicujus inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu verterentur.
PL 15, 1579C使徒の言葉は、信仰の強さによって堅固にされた人々を、生ける石になぞらえた。「汝らもまた、生ける石として、霊の家へと、聖なる祭司職へと築かれ、霊のいけにえを献げる」と書かれているとおりである(一ペトロ2:5)。それよりはるかに高い意味で、ここでは預言の声によって、石になぞらえられた人々が示されている。彼らは人の精神の感覚をそれほどまでに失い、石に何か神性の理があると思うあまり、自分たちが、体の用によってではなく精神の習性によって、石の本性に変わってしまったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.6
Denique ex Abrahae secundum carnem successione manantes, et principes Sodomorum appellantur (Esai. I, 10) , et parietes dealbati (Matth. XXIII, 27): ita sibi praerogativam generis morum magis similitudo vindicat, quam ordo majorum (Act. XXIII, 3) .
PL 15, 1579C実に、肉によるアブラハムの継承から流れ出た者たちも、「ソドムの首長たち」と呼ばれ(イザヤ1:10)、「白く塗られた壁」と呼ばれる(マタイ23:27)。このように、家柄の特権は、先祖の系列よりも、むしろ振る舞いの似姿が自分のものとして要求するのである(使徒言行録23:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.75.7
Quin etiam ut scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit subjiciens Propheta:
PL 15, 1579Dそれどころか、人間が石になぞらえられていることを知るために、預言者はさらに、人間を木にもなぞらえて続けた。