ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXX 第6巻 第LXXX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1689B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.1

1

Itaque videntur illa quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo: quatuor vero millia, etsi adhuc in corpore sint, et in hoc mundo qui ex quatuor constat elementis, non otiose tamen referuntur mysticae escam accepisse quietis; jam enim aequantur mundo, supra mundum futuri.

PL 15, 1689B

それゆえ、あの五千人は、いわば体の五つの感覚として、なお体的なものに近い糧をキリストから受けたと見える。他方、四千人は、なお体の中にあり、四つの元素から成るこの世界の中にあっても、奥義の安息の食物を受けたと伝えられるのは無意味ではない。彼らはすでに世界と等しくされ、世界の上に立つ者となるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.2

2

Nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis impartitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die, et Dominus sanctificavit eum. Ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis.

PL 15, 1689B

なぜなら、奥義の安息の糧を分け与えられた者たちは、この世界の中にいても、世界の内にいるのではない。世界は六日で造られ、七日目に〔神は〕休み、主はその日を聖別した。それゆえ安息は世界の彼方にあり、安息の実りもまた世界の彼方にある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.3

3

Denique Beati pacifici; ipsi enim filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) . Nam cum Deus supra mundum sit, nemo utique potest Deum videre, nisi mundum prius spiritali transcendat obtutu.

PL 15, 1689B

実に、「平和を造る者は幸いである、彼らは神の子と呼ばれるであろうから」(マタイ5:9)。神は世界の上にいるのだから、霊の眼差しによってまず世界を超えるのでなければ、誰も神を見ることはできない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.4

4

Septima itaque benedictio pacatorum: septem etiam illis quatuor millibus fragmentorum sportae supersunt (Matth. XV, 37) . Non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus, panis quietis.

PL 15, 1689C

それゆえ、平和にされた者たちの祝福は七番目である。あの四千人にも、七つの大籠に砕片が余った(マタイ15:37)。ここにあるのは並のパンではなく、安息日のパン、聖別されたパン、安息のパンである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.5

5

Et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaveris, audebo et dicam, post quinque panes et septem tertio jam in terra non manducabis panem: sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in coelestibus.

PL 15, 1689C

そして、おそらくあなたが先に五つのパンを感覚によって食したなら、私は敢えて言おう。五つのパンと七つのパンの後、三度目にはもはや地上でパンを食べることはなく、天にある者たちのように、地を超えたところで八つのパンを食べることになる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.6

6

Sicut enim septem panes, panes quietis: ita octo panes, panes sunt resurrectionis. Ergo isti qui septem aluntur panibus (Ibid., 32) triduo perstiterunt, et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti.

PL 15, 1689C

七つのパンが安息のパンであるように、八つのパンは復活のパンである。それゆえ、七つのパンで養われたこの者たち(マタイ15:32)は三日のあいだ留まり、おそらく来たるべき復活への信仰と堅忍を余すところなく得たのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.80.7

7

Denique sanctorum vox est: Tribus diebus ambulabimus, ut epulemur Domino Deo nostro (Exod. V, 3) . Sed illa suo loco.

PL 15, 1689C

実に、聖なる者たちの声はこうである。「我々の神なる主に宴を供えるために、三日のあいだ歩んで行こう」(出エジプト記5:3)。だが、それはしかるべき箇所で述べる。