Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.1
Disce hic quoque quia Satanas transfigurat se velut angelum lucis, et de Scripturis ipsis divinis saepe laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic eviscerat fidem, sic jura pietatis impugnat.
PL 15, 1619Bここでもまた学べ。サタンは光の天使を装い、聖書そのものからさえ、しばしば信ずる者たちに罠を仕掛ける。こうして異端者たちをつくり、こうして信仰の内臓を抜き取り、こうして敬虔の権利を攻撃する。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.2
Ergo non te capiat haereticus; quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi arroget quod doctus videtur. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat, sed ut circumscribat et fallat.
PL 15, 1619Bゆえに、異端者が聖書から幾つかの例を持ち出せるからといって、彼にとらえられるな。また、学識があるように見えるからといって、彼に思い上がらせるな。悪魔もまた聖書の証言を用いるが、教えるためではなく、陥れて欺くためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.3
Cognovit aliquem attentum religioni, virtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: jactantiae tendit laqueum, ut hujusmodi virum inflet tumore; quo pietati se non credat, sed credat jactantiae: nec Deo deputet, sed sibi arroget.
PL 15, 1619C悪魔は、宗教に心を配り、徳に輝き、しるしと業において大いに力ある者を知ると、誇示の罠を張り、このような人を高慢で膨らませる。それによって、その人が敬虔に身を委ねず、誇示に身を委ねるようにし、〔その業を〕神に帰さず、己のものとして誇らせるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.4
Ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant; ne arrogare sibi aliquid viderentur. Sic Petrus paralyticum curat dicens: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Disce etiam de Paulo jactantiam fugere.
PL 15, 1619Cそれゆえ、使徒たちは、自分の名によってではなく、キリストの名によって悪霊に命じた。何かを己に僭称していると見られないためである。こうしてペトロは麻痺した者を癒して言う。「ナザレのイエスの名によって、起きて歩け」(使徒言行録3:6)。パウロからもまた、誇示を避けることを学べ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.5
Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui.
PL 15, 1619C彼は言う。「私は一人の人を知っている。体の内にあったのか、体の外にあったのか、私は知らない。神が知っている。その人は楽園に引き上げられ、人が語ることを許されない言い表しがたい言葉を聞いたのである」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.26.6
Pro hujusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 3-5) .
PL 15, 1619C「このような人については私は誇るが、私自身については、私の弱さのほかは誇らない」(二コリント12:3–5)。