ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CI 第5巻 第CI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1663C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.101.1

1

Haec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos (Tob. XI, 12) , unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit (III Reg. XVII, 20) : hic jussit.

PL 15, 1663C

これらは福音以前には、稀であるか、全くなかった。トビアが目を取り戻した(トビト記11:12)としても、それは一つの例があるにすぎない。しかもその癒しは天使のものであって、人間のものではなかった。エリヤが死者を蘇らせた(列王記三17:20)としても、あの者は願い、泣いたが、この者は命じた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.101.2

2

Elisaeus leprosum mundari fecerit (IV Reg. V, 14) ; non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii.

PL 15, 1663C

エリシャが重い皮膚病の者を清めさせた(列王記四5:14)としても、そこで力を持ったのは、命令の権威ではなく、奥義の象りであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.101.3

3

Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis (III Reg. XVII, 16) ; unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit.

PL 15, 1663C

飢えたやもめの食物に、預言者の命令に従って増えた粉が尽きなかった(列王記三17:16)としても、その粉が救ったのは、一人のやもめだけである。いや、むしろ、あらかじめ象られた秘跡の姿が、同じ者をも救ったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.101.4

4

Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: (Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.

PL 15, 1663C

しかしそれでも、これらは主の証しの例として、まだ小さい。信仰の完成は、主の十字架、死、埋葬である。それゆえ、先の事柄を語ったのち、彼は付け加えた。(第23節)「私につまずかない者は幸いである」と彼は言う。