Expositio Evangelii secundum Lucam 1.28.1
Apparuit autem a dextris altaris incensi; quia divinae insigne misericordiae deferebat: Dominus enim a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8) . Et alibi: Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5) .
PL 15, 1545Bまた、香の祭壇の右に現れたのは、神の慈しみの印を携えていたからである。「主は私の右にいる。私が揺るがされないために」(詩篇15:8)。そしてほかの箇所で。「主は汝の守りであり、汝の右の手の上にある」(詩篇120:5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.28.2
Atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus assistat angelus, immo praebeat se videndum. Non enim dubites assistere angelum, quando Christus assistit, quando Christus immolatur.
PL 15, 1545Bそして願わくは、我々が祭壇に香をたき、いけにえを献げるとき、我々のそばにも天使が立ち、いや、自らを見えるようにしてほしい。キリストが傍らにいるとき、キリストがいけにえとして屠られるとき、天使が傍らにいることを、あなたは疑ってはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.28.3
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) . Nec verearis ne turbetur cor tuum angeli visione (perturbamur enim, et a nostro alienamur affectu, quando praestringimur alicujus superioris potestatis occursu), idem enim angelus qui occurrerit nobis, confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zachariae firmavit animum, dicens:
PL 15, 1545B「我々の過越であるキリストは、屠られた」からである(一コリント5:7)。また、天使の姿に心が乱されることを、恐れてはならない(我々は、より高い力との出会いに眩まされるとき、心を乱され、我々自身の情から引き離されるのである)。我々に出会った同じ天使が、かつて動揺したザカリアの心を堅くしたように、我々をも堅くすることができるからである。彼はこう言った。