ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XX 第3巻 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1597A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.20.1

1

Tractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit: tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam.

PL 15, 1597A

我々は道徳の面を論じた。彼女は遊女の業を行ったのではなく、多産という賜物を選んだのである。次に歴史の面を論じ、奥義の面を吟味しよう。彼女が指輪と首飾りと杖を受けたことは、奥義なしにはありえない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.20.2

2

Non vilis persona quae meretur accipere ornamentum, signaculum, potestatem: factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.

PL 15, 1597A

装身具と印と権能を受けるにふさわしい人は、卑しい人ではない。それは行いの印、胸の飾り、王者の自由の標である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.20.3

3

Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero ejus praemisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. XXXVIII, 28) . Ut autem manum revocavit puer in matris uterum, statim exivit frater ejus.

PL 15, 1597B

そこで歴史から始めよう。タマルが産もうとしたとき、あなたは読んだはずである。その胎から一人が手を先に出し、産婆はその手をつかんで緋の糸を結び、言った。「これが先に出る」(創世記38:28)。ところが少年が手を母の胎に引き戻すと、直ちにその兄弟が出た。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.20.4

4

Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen ejus Phares. Et post ipsum exivit frater ejus, in cujus manu erat coccum, et vocavit nomen ejus Zaram (Ibid., 29 et 30) . Vides quanta enigmata mysterium prodant?

PL 15, 1597B

産婆は言った。「汝のゆえに垣が切り裂かれたのは、何ということか」。そして彼の名をファレスと呼んだ。そのあとにその兄弟が出た。その手には緋の糸があり、彼の名をザラと呼んだ(創世記38:29、30)。あなたは見るか、いかに多くの謎が奥義を明かしているかを。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.20.5

5

Manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret.

PL 15, 1597B

先に出された手、結ばれた緋の糸、引き戻された手、産婆の二重の声――一方が先に出るということ、他方が垣を切り裂くということ。