ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXII 第7巻 第CCXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1756B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.212.1

1

Nec vereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus voluptatibus, quod Pater in filios quem habebat, thesaurum contulit. Fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet; quia quod donavit, non amittit.

PL 15, 1756B

我々が受けた霊的な品位の財産──父が自らの持っていた宝として子らに授けたもの〔quem は後の thesaurum を受けると取った〕──を地上の快楽に浪費してしまったからといって、恐れるまい。信仰の財産は決して空にならない。すべてを与えても、すべてを持つ。与えたものを失わないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.212.2

2

Nec vereare, ne te non recipiat: Non enim delectatur Deus perditione vivorum (Sap. I, 13) : etiam occurrens venienti tibi cadet supra collum: Dominus enim erigit allisos (Psal. CXLV, 8) . Osculum dabit quod est pignus pietatis et amoris.

PL 15, 1756B

あなたを迎え入れないのではと恐れてはならない。「神は生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。来るあなたを迎えに走り、首にまで倒れかかる。「主は打ち砕かれた者を立ち上がらせる」(詩篇145:8)からである。口づけを与える。それは敬虔と愛の証しである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.212.3

3

Stolam, annulum, calceamenta proferri jubebit. Tu adhuc injuriam metuis, ille restituit dignitatem: tu supplicium vereris, ille osculum defert: tu convicium times, adornat ille convivium. Sed jam ipsam parabolam discutiamus.

PL 15, 1756C

〔父は〕長衣、指輪、履物を持って来させるよう命じるだろう。あなたはなおも侮辱を恐れているが、彼は品位を回復させる。あなたは処罰を恐れるが、彼は口づけをもたらす。あなたは罵りを恐れるが、彼は宴を整える。だが今や、このたとえそのものを検討しよう。