Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.1
Ubi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? Hoc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos: sed ab ipso Patre vox de coelo missa signavit.
PL 15, 1588B父が喜んだ子を喜ばないアレイオス派は、どこにいるのか。これを言っているのは私ではない。人間の誰かが語ったのでもない。神は人間によって〔語った〕のでも、天使たちによってでも、大天使たちによってでもなく、父自身から天より送られた声が示したのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.2
Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5) , dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Qui ergo Filio non credit, non credit Patri.
PL 15, 1588Bさらに別の箇所で、同じ父が繰り返して言う。「これは私の愛する子、私が喜ぶ者である。彼に聞け」(マタイ17:5)。「聞け」と言うのは、まさしく、「私と父とは一つである」と言う者に対してである(ヨハネ10:30)。それゆえ子を信じない者は、父を信じない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.3
Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat.
PL 15, 1588B父は子について証人である。子について疑うなら、父の証言は信じられていない。さらに「私が喜ぶ者」と言うとき、父は、子の中にある他人のものではなく、自分のものを称えているのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.4
Quid est enim dicere: In quo complacui, nisi quia omnia quae habet Filius, et Pater habet: sicut et quae Patris sunt, Filii sunt?
PL 15, 1588C実に「私が喜ぶ者」と言うことは、子が持つものをすべて父もまた持ち、同じく父のものは子のものでもある、ということにほかならないではないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.5
Filius dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem.
PL 15, 1588C子は言った。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。区別なき神性の力は、父と子を分けず、父と子に一つの権能を分かち与えるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.6
Credamus Patri, cujus vocem elementa sonuerunt: credamus Patri, cujus voci elementa obsequium praebuerunt.
PL 15, 1588C諸元素がその声を響かせた父を、我々は信じよう。諸元素がその声に従順を示した父を、我々は信じよう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.95.7
Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quae non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.
PL 15, 1588C世界は諸元素において信じた。人間においても信じるがよい。命なきものにおいて信じた。生けるものにおいても信じるがよい。ものを言わないものにおいて信じた。語る者たちにおいても信じるがよい。感覚を持たないものにおいて信じた。神を知るために感覚を得た者たちにおいても信じるがよい。