ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXIX 第3巻 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1601A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.29.1

1

Ad illam igitur quam medius paries incidere et dividere non potuit, mentis sublimitate tendamus. Solutus est enim secundum intellectum corporalem ille paries veteris Testamenti: expulsa est ancilla, tenetur libera.

PL 15, 1601A

それゆえ、中間の壁が切り裂くことも分けることもできなかったあの〔上にある〕エルサレムに向かって、精神の崇高さをもって進もう。体的な理解に関しては、古い契約のあの壁は解かれた。女奴隷は追い出され、自由な女が保たれている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.29.2

2

Ex libera sumus liberi; libera est enim Ecclesia, expulsa est Synagoga. Serviebat enim populus Judaeorum, remotum est servitutis jugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat; ne ultra parietem vitae prioris possemus aspicere.

PL 15, 1601A

我々は自由な女から生まれた自由な者である。教会は自由であり、会堂は追い出されたからである。ユダヤ人の民は仕えていた。奴隷の軛は取り去られた。それは我々の魂の首をある意味で押さえつけ、先の生の壁の向こうを見られなくさせていたものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.29.3

3

Habemus jugum bonum ac leve, quod habenis pacis, et gratiae vinculis magis erigat, quam deprimat copulatos.

PL 15, 1601A

我々は善く軽い軛を持つ。それは平和の手綱と恩寵の絆によって、結ばれた者を押さえつけるよりも、むしろ引き立てる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.29.4

4

Hic est Dominus, cujus in Zara typus ante praecessit; eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae Dominus Jesus secundum carnem non solum a femina, sed etiam sub Lege generatus est; ut eos qui sub Lege erant, redimeret pretio sanguinis sui.

PL 15, 1601A

これが主であり、その予型がザラにおいて先に現れた。主イエスは肉に従って、あのザラの部族と子孫から、女から生まれたのみならず、律法の下にも生まれたからである。それは、律法の下にある者たちを自らの血の代価で贖うためであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.29.5

5

Cujus figura ideo in manu illius Zarae praecessit; ut promitteret nobis quia venturus erat, qui veteris vitae revocaret usum, et libertatem quam tribuerat primo illi Adae, in Adam novissimo reformaret; ut jam genus hominum sine lege sit servitutis.

PL 15, 1601B

その象りがあのザラの手において先に現れたのは、来ようとしている者が、古い生の習いを呼び戻し、最初のあのアダムに与えていた自由を、最後のアダムにおいて造り直すと、我々に約束するためであった。それによって、人類はもはや奴隷の律法のもとにないものとなる。