ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XXXIX 第4巻 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1623C · 8 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.1

1

Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. Non unum telum diabolus habet, frequentat spicula; ut aut praemio vincat, aut taedio. Primo cupiditate vulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus.

PL 15, 1623C

あの戦いについても、その段階を見ることが重要である。悪魔の矢は一つではなく、投げ矢を重ねる。報酬によって勝つか、倦怠によって勝つかのためである。まず欲念によって傷つけ、次に敬虔〔pietas。ここでは子らへの情愛を言う〕によって、第三に健康によって傷つける。精神の傷と体の傷とで同時に戦うからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.2

2

Diversitas quoque ipsa tentationum pro diversitate certantium est. Avaritiae damno dives urgetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus. Quanta haec tela!

PL 15, 1624A

誘惑の多様さそのものも、戦う者の多様さに応じている。金持ちは貪欲を痛める損害で、父は子らを失う損害で、人は痛みで、体は傷で攻められる。これらの矢の何と多いことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.3

3

Unde Dominus noluit habere quod perderet; et ideo pauper huc venit, ne haberet diabolus, quod auferret. Vis scire quam verum sit? Ipsum Dominum dicentem audi: Venit hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 15, 1624A

それゆえ主は、失うものを持つことを望まなかった。それゆえ貧しい者としてここに来た。悪魔が奪い取るものを持たぬためである。これがどれほど真であるか知りたいか。主自身の言葉を聞け。「この世の君主が来る。だが私のうちに、何も見いだせない」(ヨハネ14:30)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.4

4

Noluit etiam paucorum esse pater, ut esset omnium. Frustra autem corporis tentaretur ulceribus, qui contemneret omnes corporis passiones: simul ut ostenderet nobis quod immaculata, corporis hoste depulso, victoria sibi deberetur.

PL 15, 1624A

また、少数の者の父であることを望まず、すべての者の父であろうとした。体の傷によって誘惑されても無益であろう、体のあらゆる情念を軽んじる者が。同時にそれは、体の敵が追い払われたなら、汚れなき勝利が己のものとなるべきことを我々に示すためでもある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.5

5

Sed ille quasi homo suis tentatur, hic publicis: illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. Nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare Dei Filium vereretur: illum injuriis tentat, hunc praemiis.

PL 15, 1624A

だが彼〔ヨブ〕は人として、己のもので誘惑され、こちら〔キリスト〕は公のもので誘惑される。ヨブからは財産が奪われ、キリストには世界の王国が差し出される。悪魔はまったく欺瞞なしというわけではない、神の子を怒らせることを恐れたのだから。ヨブを危害で誘惑し、キリストを報酬で誘惑する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.6

6

Ille quasi servulus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job. I, 21) : hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri.

PL 15, 1624B

ヨブは僕のように言う。「主が与え、主が奪った」(ヨブ記1:21)。こちらは己の本性と定めを知る者として、己のものが己に差し出されるのを笑う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.7

7

Et ut ad illud revertamur, ingruit nuntius super nuntium (Ibid., 14 et seq.) , congeminant vulnera: nec tamen fortis athleta mente turbatur. Adhibetur mulier primae fraudis illecebra (Job. II, 9) : hic per virginem natus errori obnoxiam non habebat.

PL 15, 1624B

さて、あの話に戻ると、使者に使者が重なり(ヨブ記1:14以下)、傷が倍加する。それでも強い闘士は精神を乱さない。女が加えられる、最初の欺瞞の誘惑として(ヨブ記2:9)。こちらはおとめを通して生まれたので、過ちにさらされる女を持たなかった〔per virginem … errori obnoxiam non habebat の係りは定かでない。このように取った〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.39.8

8

Amici adhibentur qui pravis consiliis opprimant reluctantem. Sed in omnibus quae acciderunt ei, nusquam peccavit Job labiis suis in conspectu Dei (Ibid., 10) .

PL 15, 1624B

友が加えられ、抗う者を悪しき助言で圧迫する。だが「彼に起きたすべてのことにおいて、ヨブは神の前で、その唇によって決して罪を犯さなかった」(ヨブ記2:10)。