Expositio Evangelii secundum Lucam 10.182.1
Cur secundum Matthaeum et Marcum mandat discipulis: Praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32) , ibi me videbitis (Marc. XVI, 7) : secundum Lucam vero et Joannem etiam intra conclave obtulit se videndum (Vers. 36) ?
PL 15, 1850Aなぜ、マタイとマルコによれば、彼は弟子たちに「私は汝らに先立ってガリラヤへ行く」(マタイ26:32)、「そこで汝らは私を見る」(マルコ16:7)と命じるのに、ルカとヨハネによれば、部屋の中でさえ自らを見せたのか(第36節)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.182.2
Et quidem quod se videndum frequenter obtulerit (Joan. XX, 19) , et plusquam quingentis fratribus, et Petro, et Jacobo, etiam Apostolico probavimus testimonio (I Cor. XV, 6) .
PL 15, 1850B彼が自らを幾度も見せたこと(ヨハネ20:19)、五百人を超える兄弟たち、またペトロ、ヤコブにも見せたことは、使徒の証言によっても我々は証明した(一コリント15:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.182.3
Et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestaverit se vivere post passionem suam, in multis argumentis apparens his, et disputans de regno Dei (Act. I, 3) .
PL 15, 1850Bまたルカも使徒言行録で、彼が自らの受難の後に生きていることを弟子たちに現したと教えた。多くの証拠をもって彼らに現れ、神の国について論じたのである(使徒言行録1:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.182.4
Ergo quia saepius et diversis apparuit, cum in Galilaea quando sit visus, nequaquam praescriptum ac definitum tempus Scriptura designaverit: in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit; timidiores intra conclavia revisuntur, fortiores ad montem convenerunt.
PL 15, 1850Bそれゆえ、彼がしばしば、また異なる者たちに現れたのであり、ガリラヤでいつ見られたかについては、聖書が定められた確定の時をまったく示していないのに対し、エルサレムでいつ自らを現したかについては、日も時刻も明記している。より臆病な者たちは部屋の中で再び訪れられ、より強い者たちは山に集まった。