ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXI 第2巻 第LXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1574B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.61.1

1

Nec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam Mariae haud ignaram mysterii coelestis ostendit.

PL 15, 1574B

文字も歴史も、マリアが体の殺害の苦しみによってこの生を去ったとは教えない。魂ではなく体が、物質の剣で刺し貫かれるからである。したがって〔この言葉は〕、マリアの思慮が天上の奥義を知らないものではなかったことを示している。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.61.2

2

Vivum enim verbum Dei, et validum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque et medullarum, cogitationes cordis, et secreta scrutatur animorum (Heb. IV, 12) ; quia nuda mentium, et aperta sunt omnia Dei Filio, quem conscientiae secreta non fallunt.

PL 15, 1574B

「神の言葉は生きており、力があり、どんな鋭い剣よりも鋭く、魂と霊、関節と骨髄の分かれ目にまで刺し通し、心の思いと、心のひそかなものを探る」(ヘブライ4:12)。精神の裸のもの、あらわなものは、すべて神の子に開かれており、その子を良心の秘密は欺かないからである。