ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXIV 第7巻 第CCXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1757A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.1

1

(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam. Quid enim longinquius quam a se recedere; nec regionibus, sed moribus separari: studiis discretum esse, non terris; et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, divortia habere factorum?

PL 15, 1757A

(第13節)「遠い地方へ旅立った」。実に、自分自身から離れることより遠いことがあろうか。地方によってではなく振る舞いによって隔てられ、土地によってではなく関心によって切り離され、いわば世の奢侈の熱が間に流れ込んで、行いの別れ道を持つことより遠いことがあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.2

2

Etenim qui se a Christo separat, exsul est patriae, civis est mundi. Sed nos non sumus advenae atque peregrini, sed cives sumus sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) ; qui enim eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Ibid., 13) .

PL 15, 1757A

実に、キリストから己を切り離す者は、故郷を失った亡命者であり、世の市民である。だが我々は、寄留者でも旅人でもなく、「聖なる者たちと同じ市民、神の家の者」である(エフェソ2:19)。「かつて遠くにいた我々は、キリストの血によって近くなった」(エフェソ2:13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.3

3

Non invideamus de longinqua regione remeantibus; quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet dicens: Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2) .

PL 15, 1757A

遠い地方から帰る者たちを妬まないようにしよう。我々もまた遠い地方にいたからである。イザヤが教えるとおりである。「死の影の地に座していた者たちに、光が昇った」(イザヤ9:2)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.4

4

Regio ergo longinqua, umbra est mortis: nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra vivimus Christi. Et ideo dicit Ecclesia: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant. II, 3) . Ille igitur vivendo luxuriose consumpsit omnia ornamenta naturae.

PL 15, 1757B

それゆえ遠い地方とは、死の影である。だが我々は、我々の顔の前の霊である主キリストの影のうちに生きている。それゆえ教会は言う。「その影のうちで私は慕い、座った」(雅歌2:3)。さて彼は、放埒に生きて、自然のあらゆる飾りを使い果たした。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.5

5

Unde tu qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem ejus, noli eam irrationabili foeditate consumere.

PL 15, 1757B

それゆえ、神の像を受け、神の似姿を持つあなたよ、それを理性なき汚れによって使い果たしてはならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.214.6

6

Opus Dei es, noli ligno dicere: Pater meus es tu (Jerem. II, 27) ; ne accipias similitudinem ligni; quia scriptum est: Similes fiant illis, qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8) .

PL 15, 1757B

あなたは神のわざである。木に向かって「汝は私の父」と言ってはならない(エレミヤ2:27)。木の似姿を受けないためである。「これを造る者は、これに似た者となれ」と書かれているからである(詩篇113:8)。