Expositio Evangelii secundum Lucam 4.68.1
(Cap. V. -- Vers. 3.) Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit ut inducerent a terra aliquantulum. Ubi Dominus multis impertivit varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit ab studio sanandi turba cohiberi.
PL 15, 1633A(第5章第3節)「そしてシモンのものであった一艘の舟に乗り、陸から少し漕ぎ出すよう頼んだ」。主が多くの人にさまざまな種類の癒しを授けたとき、群衆は、時によっても場所によっても、癒しを求める熱意から引き離されることがなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.68.2
Vesper incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urgebant. Et ideo ascendit in Petri navim.
PL 15, 1633A夕べが迫っても彼らはついて来、湖水が行く手に現れても押し寄せた。それゆえ彼はペトロの舟に乗ったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.68.3
Haec est illa navis quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat (Matth. VIII, 24) , secundum Lucam repletur piscibus; ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim sunt, qui hanc enavigant vitam.
PL 15, 1633Aこれが、マタイによればなお波に揺れ(マタイ8:24)、ルカによれば魚で満たされる、あの舟である。あなたが、揺れる教会の初めと、あふれる教会の後とを認めるためである。魚とは、この生を泳ぎ渡る者たちだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.68.4
Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit. Dormit enim trepidis, perfectis vigilat. Sed quemadmodum dormiat Christus, audisti dicentem in Propheta: Ego dormivi, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .
PL 15, 1633Aそこでは、キリストはなお弟子たちのために眠り、ここでは命じる。恐れる者たちには眠り、完全な者たちには目を覚ましているのである。しかしキリストがどのように眠るかは、預言者の中で語る者の言葉を、あなたは聞いた。「私は眠っていたが、私の心は目覚めていた」(雅歌5:2)。