Expositio Evangelii secundum Lucam 5.69.1
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum; pleraque tamen sunt etiam incentiva virtutum.
PL 15, 1654C(第24節)「災いあれ、富んでいる汝らに。汝らはすでに自分の慰めを得ている。」金銭の富の中には、罪〔delictorum〕への誘いが多くあるとはいえ、徳への刺激となるものもまた多い。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.69.2
Quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habeant divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae coelestis auctoritate condemnat.
PL 15, 1654C徳は助けを必要とせず、貧者の拠出は富者の気前のよさよりも称賛に値するとはいえ、天の判決の権威が断罪するのは、富をもつ者ではなく、それを用いることを知らない者である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.69.3
Nam ut ille pauper laudabilior, qui prompto largitur affectu, nec impendentis egestatis repagulis inhibetur, inopemque se non putat, qui habet quod naturae satis est; ita hic dives criminosior, qui vel Deo referre gratiam de eo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abdere, defossisque terrae incubare thesauris.
PL 15, 1654C実に、進んだ心で施し、迫る窮乏の障壁にも妨げられず、自然に足りるものをもつ以上は自分を貧窮とは思わない、そうした貧者がより称賛に値するように、この富者は、少なくとも神に対して、受けたものについて感謝を返すべきであり、共通の用のために与えられた財産を用いずに隠すべきでなく、掘って埋めた宝の上に居座るべきでなかった者として、いっそう罪が重い〔ミーニュも翻刻のとおり刷り、脚注は無い。debuit が referre に、nec を介して abdere・incubare にも係るものとして、「…すべきであり、…すべきでなかった」と解した〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.69.4
Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas avara mens tendat excubias, quo nulla poena gravior est, successorum profutura compendiis anxio timore servare; tamen quoniam avaritiae studia, et desideria congerendi, inani quadam voluptate pascuntur: qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt.
PL 15, 1654Dゆえに、罪となるのは財産ではなく、心の傾きである。貪欲な精神は、一生涯、惨めな見張りの不安な番を張り巡らし——これにまさる刑罰はない——、後継者たちの利益となるものを、不安な恐れのうちに守ろうとするとはいえ、貪欲の営みと蓄えようとする欲望は、空しい快楽によって養われる。現在の命の慰めを得た者たちは、永続する報いを失ったのである。