Expositio Evangelii secundum Lucam 7.136.1
Sed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas.
PL 15, 1735Aしかし、第一の大義は宗教〔神への崇敬〕のそれであり、第二が敬虔〔肉親への情〕のそれであることに注意すれば、この問いも解きほぐされたものと考えるであろう。人の事柄を神の事柄の後に置かねばならないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.136.2
Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas?
PL 15, 1735A実に、務めを親に尽くさねばならないのなら、親たちの創始者には、いっそうそうである。あなたは、あなたの親のことでも、その創始者に感謝を負っているからである。あるいは、彼らが〔自分たちの〕親〔である神〕をまったく認めないなら、あなたはどうして〔彼らを〕認められようか〔recognoscas の目的語は定かでない。親たちを指すと取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.136.3
Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .
PL 15, 1735Aそれゆえ主は、肉親を捨てよと言うのではなく、神をすべてに優先せよと言っている。実に、あなたは別の書に次の言葉を見いだす。「私よりも父や母を愛する者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.136.4
Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum.
PL 15, 1735Aあなたは、親を愛することではなく、親を神より優先することを禁じられている。実に、本性の絆は主の賜物であり、受けた賜物を、その賜物が受けたまま保たれている神よりも愛してよい者は、誰もいない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.136.5
Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit:
PL 15, 1735Bそれゆえ、文字どおりの意味でも、敬虔に理解する者には宗教的な解釈が欠けていない。だが、この意味をいっそう高く関連づけるべきだと考える根拠が、下にある。主がこう付け加えたからである。