ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LX 第8巻 第LX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1783B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.1

1

Durum itaque aliquibus et immite videri potest, quod discipuli ad Dominum infantulos adire prohibebant, nisi vel mysterium intelligas, vel affectum; neque enim id invidae in pueros mentis asperitate faciebant, sed sedulae servitutis obsequia Domino deferebant, ne comprimeretur a turbis.

PL 15, 1783B

それゆえ、弟子たちが幼子たちが主に近づくのを妨げたことは、ある人々には厳しく無慈悲に見えうる。奥義か心情かを理解するのでなければ、そうである。彼らは子どもたちに妬みの精神の冷たさからそうしたのではなく、勤勉な奉仕の務めを主に差し出して、群衆に押しつぶされないようにしたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.2

2

Denique alibi scriptum est: Magister, comprimunt te turbae (Luc. VII, 45) . Respuenda quippe est utilitas nostra, ubi divinitatis injuria est.

PL 15, 1783B

実に、別の箇所にこう書かれている。「師よ、群衆が汝を押しつぶしている」(ルカ7:45)〔この文言はルカ8:45に当たる。引照は刷られた番号のまま写した〕。我々の益は、神性への侮辱がある所では退けられねばならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.3

3

Ergo fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem; quia veritas adversaria superbiae, simplicitas autem concurrens veritati, in ipsa humilitate sublimis.

PL 15, 1783B

それゆえ、高ぶりを逃れ、子どもの素直さに従おう。真理は高ぶりの敵であり、素直さは真理と共に走るものであって、その謙遜のうちにこそ崇高だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.4

4

Non enim in abjecto corde habitat Deus, sed sicut tradiderunt nobis prophetae: Thronus virtutis exaltatus est (Jerem. XVII, 12) ; in eo scilicet cujus elevatur sapientia ad altitudinem veritatis.

PL 15, 1783C

神は卑しい心には住まないが、預言者たちが我々に伝えたとおりである。「徳の座は高く上げられた」(エレミヤ17:12)。すなわち、その知恵が真理の高みへと挙げられた者のうちに、である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.5

5

Nec sicut Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat; sed foris intraque sit frater. Haec in affectu.

PL 15, 1783C

また、カインのように、兄弟の姿によって殺す者の欺きを隠してはならない。外でも内でも兄弟であれ。以上は心情についてである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.6

6

In mysterio autem, quia prius salvari populum Judaeorum, ex quo et secundum carnem nati fuerant, gestiebant, sed et pro Chananaea muliere supplicarunt (Matth. XV, 23) .

PL 15, 1783C

奥義の意味では、弟子たちは、肉によれば自分たちが生まれたユダヤ人の民がまず救われることを願っていたのであるが、カナンの女のためにも願い出た(マタイ15:23)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.60.7

7

Sciebant ergo mysterium, quod utrisque populis vocatio deberetur, sed fortasse adhuc ordinem nesciebant.

PL 15, 1783C

それゆえ彼らは、どちらの民にも召しが負われているという奥義を知っていたが、おそらくなお順序を知らなかったのである。